- OBOLUS
- OBOLUSGraece ὀβολὸς, nummi genus minutum. Nomen tulit, quod Atheniensium nummus Ὀβολὸς obelum in cusum ostentaverit: an potius a figura obeli, quam primitus habuit. Ita enim Eustathius in Il. α. Ὀβολὸν σιδήρου ἔλασμά τι ἔλεγον. χῆμα μὲν πῶς ἔχων ὀβολοῦ οὐ μὴν καὶ ἐις πάντη ὀξὺ λῆγον. Οὕτω δὲ ἀδρὸν ἦν τῇ παχύτητι ἐκεῖνο τὸ ἔλασμα τοῦ ὀβολοῦ, ὥσ τε ὀβολοὶ ἓξ τὴν δράκα ἐπλήρουν, καὶ τοῦτο ἐλέγετο δραχμὴ, ὀβολῶν τοιούτων ἑξὰς, ὅσων ἐπιδεδράχθαι δύναται χείρ. Οἱ δὲ τοιοῦτοι ὡς ἐικὸς ὀβολοὶ, χρόνῳ τοῦ ὕψους ὑποσπάμενοι καὶ κατὰ μικρὸν ὑποκαταβαίνοντες τοὺς ὕςτερον ταπεινοὺς κὰ πετηλώδεις καὶ ὡς ἄν τιςἐρεῖ ἐπιπέδους ἐποίησαν ὀβολοὺς τοὺς λεγομένους φόλλεις, I. e. Obolum ferri quandam lamellam dixêre, figuram quidem obeli habentem, nonusque quaque tamen desinentem in acutum. Ita autem crassa haec Oboli lamina erat, ut sex illorum manum implerent, unde Drachma dicta Obolcrum istiusmodi hexas, quod manus tot eorum comprehendere posset. Postea, ut par erat, Oboli hi humiliores et tenuiores sensim facti sunt, ut illi, qui Folles vocantur, inde prodierint. Apud Athenienses itaque sexta pars drachmae erat: quemadmodum ipse sexaereolorum, aereolum mautem sex minutiarum, vel, ut alii, septem fuit. In ponderibus Obolus sunt tres siliquae, quae faciunt grana 12. Vocabular. Vetus. Obolus dimidius scrupulus, qui pensat siliquas tres. Nam τὸ γράμμα (scrupulum seu scriptulum) continet Obolos tres, Plin. l. 21. c. ult. Drachma Attiea Denarii argentei habet pondus, eadem sex obolos pondere essicit, obolus 10. chalcos. Franc. Gouldmannus Diction. Eius quartam partem ἡμιαςςάριον, sumptum fuisse sufficientem, quo in hospitio quis se procurarc posset, narrat Polybius l. 2. Fuit autem ἡμιαςςάριον semissis: In quem locum Gronov. Polybium vulgatô more rotundandi numerum usum, et pro semisse sextante vel duobus trientibus, qui faciunt 8. uncias, ipsam quartam Oboli partem, semissem nempe sive ἡμιαςςάριον dixisse, contendit. Drachmam enim, inquit, concepit pro denario 16. assium (qualis tum erat.) Quum Drachma 16. aestimatur assibus, Obolus aestimetur oportet duobus assibus cum semisse et sextante, sive octo unciis vel besse. Sic ἡμιοβόλιον assem et trientem, sive 4. uncias: quadrans Oboli semissem sextantem implebat. Vel sic: Drachma sex habet obolos, Obolus octo chalcos, ergo Drachma 48. chalcos. denarius habet duos vicgtoriatos 4. sestertios, 8. dupondios, asses 16. Ergo victoriatus 3. Obolos, 24. chalcos; sestertius Obolum et hemiobolion, chalcos 12; dupondius chalcos 6. dodrantem Oboli; as tres chalcos, Oboli quadrantem et sescunciam. Ergo semis chalcum et dimidiatum. At quarta pas Oboli 2. chalci; dimidium ergo chalci amplius, quam debet, rotundandae summae gratiâ semissi tribuit Polybius. Idem l. 6. duos Obolos, i. e. quinque asses, in singulos dies, peditum stipendium sacit: Ubi iterum Gronov. Exacte quidem sunt quinque asses cum triente, sed propius quinque assibus Graece nihil potuit rotunde dicere. Duravitque hoc stipendium usque ad Iul. Caesarem. Apud Athenienses τὸ Ἐκκλησιαςτικὸν, primitus Obolus fuit, i. e. pecunia, quae viritim dabatur populo, ut contioni interesset, Et quidem primus dedisse τὸ Ἐκκλησιαςτικὸν commemoratur Agyrrhius, cuius meminit Graecus Arist ophanis Interpraes. Petitustamen, e Vaticana Proverbiorum Appendice Centur. III. Prov. 35. tutius iudicat dicere, Callistratum Parnytem primum instituisse, ut τοῖς ἐκκλησιάζουσιν Obolus daretur. Aristophanes Nub.῝Ον πρῶτον ὀβολὸν ἔλαβον ἡλιαςτικὸν.Ubi observat Scholiastes, ἡλιαςτικὸν, pro ἐκκλησιαςτικὸν, a Comico positum esse. De Agyrrhio quid senserit, hîc infra videbimus. Duo oboli, in eadem Rep. erant pecunia illa quae civibus similiter viritim distribuebatur, ad dies festos, ludos et spectacula, ac τὰ Θεωρικὰ dicebatur. Quam pecuniam qui administrabat, inter Quaestores erat, et circa Dionysia τὰ κατ᾿ ἄςτυ, Elaphebolione mense eligi consuevisse videtur; Nam tunc maxime sollennia spectacula erant. Vide Aeschinem contra Ctesiph. Magistratu hôc tunctus inter alios, Demosthenes est, ad ann. 3. Olymp. 112. Archonte Aristophonte; Vide infra, ubi de Quaestoribus et Theorica pecunia. Porro, tres Oboli, apud eosdem Athenienses, τὸ Ἐκκλησιαςτικὸν esse coepêre, auctore Agyrrhiô praefatô, qui Callistratum cxcepit, circa Olymp. 97. Atque huius trioboli gratiâ in contionem maxime con veniebant Thetae, infima Populi classis, Atheniensium proletarii ac capite censi. Unde iocus comici Pluto.Ἐκκλησία δ᾿ οὐχὶ διὰ τοῦτον γίγνεται;Concio nonne huius gratiâ instituitur?Sero autem venientes triobolum non accipiebant, ut apud eundem habes Ἐκκλησιαζ.Τριώβολον δῆτ᾿ ἔλαβες; εἰ γὰρ ὤφελον.Ἀλλ᾿ ὕςτερος νῦν ἦλθον, ὥς ἀιχύνομαι.Triobolum num accepisti? ô utinam.Sed sero nunc accessi, quare pudet.Vide quae ibi adnotant veteres magistri. Praeconis vero voce kalabatur Populus, idque trinâ, ut Petitus docet, voce et Kalatione: Hinc eôdem dramate meminit Poeta secundae, quâ auditâ, tempus erat eundi in contionem, ne sero nimium venirent et iam tertium kalâsset Praeco, qua de re plura infra, in Triobolus. Apud eosdem quatuor Oboli, diurnum erant militum stipendium, cum initio duos tantum obolos acciperent, qui efficiebant in mensem drachmas decem, Demost. Philippic. c. 1. Hoc postea mutatum et quatuor dein Obolis meruisse, discimus ex Eustathio Odyss. α. Τετρωβόλου βίος παρὰ Παυσανίᾳ, ἀντὶ τοῦ, ςτρατιώτου μιςθὸς, Quatuor obolorum vita, apud Pausaniam, pro, militis stipendium. Etiam sactum, ut illis Oboli sex, i. e. drachma, in diurnum stipendium procederet, Thucyd, δραχμὴν γὰρ τῆς ἡμέρας ἕκαςτος ἐλαμβανεν. Atque menstruum stipendium erat triginta drachmarum seu trium drachnarum auri, qui sunt tres illi nummi Plautini Mostellar. Actu 2. sc. 2. v. 10. Extra ordinem vero, bellô Peloponesiacô militibus Potidaeae praesidiariis duodecim Obolos seu duas drachmas, pendi solitas fuisse, idem Thucyd. narrat l. 2. Atque haec de pedestri militia. Equites vero sex obolos seu drachmam unam accipiebant in dies singulos, Demosth. loc. cit. Militibus navalibus stipendium erat, Oboli diurni tres, Thucyd. l. 8. vectoribus triremis Parali exceptis, qui quaternos accipiebant. Apud eosdem, merces quam de publico accipiebant Iudices, Obolus fuit Aristophane in Nebulis docente Olymp. 89. Ita enim ille, ut dictum,Ὅν πρῶτον ὀβολὸν ἔλαβον Ἡλιαςτικὸν.Lucianus τριώβολον ait fuisse: Unde Scholiastes in Aristoph. loc. cit. negat quidquam certi constitutum ἐις τὸ Δικαςτικὸν, quando ista seribebat Comicus. Nam omnino certum est, e versu allato,Iudices de publico non accepisse plus obolô: quamquam annô proxime elapsô triobolum acceperant. Idem tamen Poeta, cum annô sequente Vespas committeret, volcbat triobolum dari, quot obolorum erat τὸ Ἐκκλησιαςτικὸν (pecunia populo data, ut Contioni interessent) sed tamen non nisi unus dabatur Cholus. Qua de re vide Sam. Petitum Comm. in LL. in Atticas l. 4. c. 3. uti de Mutilatis bello, qui itidem obolum indies accipiebant, supra; et de Naulo Charontis, similiter. Fuerunt et Aeginaeis Oboli, et Corinthiis, sed horum quisque sex Atticos faciebat. Siculis Obolus λίτρα fuit, cuius quartam partem Νοῦμμον vocabant: valebatque 12. χαλκοῦς, quos Romani uncias dixêre, unde his Libra et Assis partes. Apud eos enim, sicut Denarius decem librarum erat, ita sestertius Nummus, seu quarta pars Oboli, librarum erat, Gronov. de Pecunia vet. l. 3. c. 2. et e. qui alibi, λεπτὰ, δραχμὰς, ὁλκὰς, ὀβολοὺς, δηνάρια, interdum idem signisicâsse, monet: et l. 3. c. 7. unum omnium veteris pecuniae Obolum stufero simillimum fuisse ait. Apud Francos, Oboli aurei mentio frequens est, cuiusmodi Obolos quinque, Iudaeos praestitisse olim, pro censu annuo Archiepiscopo Turoncnsi, quorum unusquisque 4. solidos valuerit, habes in vetere Charta, apud Car. du Fresne. Sed et in Anglia Obolos aureos cusos esse, circa A. C. 1341. auctor est Henr. Knyghtonus; Obolorum argenti meminit Anglicanum Monasticon Tom. 2. p. 414. apud eundem Car. du Fresne Glossar. Vide eundem Dissert. de Numism. infer. aevi, nec non in voce Moneta, ubi Obolos tertios Gall. Oboles Tierces, sub Philippo IV. Obelos Albos, Gall. Oboles blanches, sub Carolo Pulchro, et sub Philip. VI. Parvos obolos Parisienses Gall. Petits oboles Parisiis, cusos, memorat et interpretatur. Crux in primis nuda, cum duplici Inscr. †. SIT. NOMEN. DNI. BENEDICTUM. et, PHILIPPUS. REX. in aversa parte, Templum Turonense cum Inscr. in ambitu, TURONUS civis, et limbo liliato. Vide iconem ibid. Inde Obolata terra, apud recentioris aevi scriptores, pro terra seu agro, cuius reditus annuus unius oboli est: continere in longitudine pedes 10. latitud. 5. asserunt nonnulli, qua de re vide Henr. Spelmann. Glossar. OBOLI, VELUT ASSIS, DIVISIO IN PARTES, EX PEAEFATO GRONOVIO. Semuncia eius, fuit chalci triens. Uncia, chalci bes. Sextans, chalcus et chalci triens. Quadrans, duo chalci. Triens, duo chalci et bes unius. Quincunx, tres chalci triens. Semis quatuor chalci. Septunx, 4. chalci be. Septunx semuncia, quinque chalci. Bes, quinque chalci triens. Dodrans sex chalci. Dextans, sex chalci bes. Deunx, 7. chalci triens; additâ unciâ fiunt 8. chalci, qui nunc As, i. e. Obolus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.